[61] EPISTOLA LXI.

Generoso & Magnifico Domino

D. IOHANNI a LASCO, &c.

Restauratori verae Religionis in Celeberrimo Regno Polonia, Domino suo benignissimo.

S. D.

Generose & Magnifice Domine, scripsit mihi D. IOHANNES UTENHOVIUS literas, in quibus mihi singularem suam humanitatem, & benevolentiam erga me declaravit. Inter caetera autem me M.ae T.ae nomine salutavit, atque M.am T.am excusavit quod mihi respondere non potuerit. Etsi autem salutationem, ex qua facile intelligere potui M.am T.am mei non immemorem esse, gratissimo accepi animo. Tamen non cupio ut M.a T.a. neglectis gravioribus negotiis, mihi quicquam scribat. Ego enim satius esse duco ut M.a T.a suo calamo, ad abolendos impios cultus in Ecclesiis celeberrimi Regni vestri, & ad illustrandam gloriam DEI utatur. Quam ut vel momentum saltem temporis literis mihi scribendis tribuatur. Quapropter non volo ut M.a T.a unquam de respondendo sit sollicita, etiamsi in posterum saepius quam antea scripsero. Quod quidem omnino sum facturus, si modo ex Domino Utenhovio intellexero M.am T.am a lectione literularum mearum non abhorrere. Quas profecto propter nullas alias causas scribam, quam ut cognoscas me ex animo optare ut M.ae T.ae studio, Ecclesiae in Polonia reformentur: & ut ego sciam me inter eos numerari, quibus M.a T.a bene cupit. Nam ab eo tempore quo ratione uti didici, in hoc potissimum incubui, ut clarorum & Doctorum virorum benevolentiam mihi conciliarem. In quorum numero, cum M.am T.am potissimum locum habere sciam, ideo nihil magis cupio quam ut me in catalogum suorum referat. Id si impetravero sedulo annitar ut nihil prorsus a me praetermittatur, quod ad augendam & confirmandam aestimationem M.ae T.ae pertinere videbitur, quam ut Filius DEI, Dominus noster IESUS CHRISTUS incolumen conserves, Spiritu Sancto regat, & contra omnes hostes verbi sui tueatur atque defendat, ex animo precor. Datae Vratislaviae, quarto Nonas Augusti. Anno MDLVII.

M. T. Addictiss.

BALDASAR SCHNEYDER,

Philosophiae & Artis Medicae Doctor.